- CYNICI
- CYNICIPhilosophi quidam sectatores Antisthenis, qui primus novum hoc Philosophiae genus introduxit: Ita dicti five a Cynosarge gymnasio, in quo Antitthenes profitebatur; sive a canina mordacitate, quâ in hominum vitas nullô discrimine invehebantur: aut (ut alii volunt) ab eo quod canum more in propatulo coire non dubitatent, quemadmodam de Cratete, et Hiparchiâ tradit Laertius. Iuvenalis, Sat. 13. v. 121.--- Et Stoica dogmata legitA Cynicis tunicis distantia. ---Diogenes, Monimus Syrac. Menippus etc. illostres huius Sectae viri. Unicam Moralem Philosophiam excolebant, quae tamen naevis suis non caruit: cum omnia sapitentibus communia esse vellent, et pudorem exuisse, virtutis sommam crederent. Ob frugalitatem tamen et opum contemptum, Patribus Ecclesiasticis laudati. Iulianus eos pyxidas esse dixit egregie depictas, sed quae nihil pretiosi intus reconderent. Plura de Cynicis, apud Diogen. Laert. in vitis. l. 6. Arrian. in enchir. Epicteti, l. 3. c. 22. Hesych. Surd. Voss. de Sectis Phil. c. 18. Mothevayerium, de virtulibus Gentilium, part. 2. de Diog. et Secta Cynica. Addo hîc, quod circa barbam inprimis, quam prolixam et horridam aluêre, superstitiosi erant. Hino Zeno, illorum Magister, inter ἄτοπα sua et illud habuit: Barbam sicut vitem, rarissime tondendam, eamque optimam, quae maxime prolixa, quare a novacula immunem habendam, nisi forre secus necessitas praeseribat, Laertius, l. 7. Heinfius, l. 2. de Sat. Hor. Persius, Sat. 1. v. 133.---- --- Multum gaudere paratus,Si Cynico barbam petulans Nonaria vellat.Suppellex corum pera, baculus, pallium: Ausonius de Diogene Cynico, Epigr. 53.Pera, polenta, tribon, baculus, scyphus, arcta supelleaIsta fuit Cynici, sed putat hanc nimmiam.Namque cavis manibus cernens potare subuleum,Cur Scyphe, te, dixit, gesto supervacuum.Vestis ut ex iisdem verbis patet τρίβων sen abolla, i. e. pallium detritum ac semilacerum, interim laxum ae semitotundum, quod reici in humeros poterat et duplicatum totum corpus involvebat, sic ut humer us dexter et plerum que nudus exercererur. Sine tunicis enim, aut saltem strictis tuniculis humerum non velantibus induti ibant: Unde Cyprianus, Cynicorum vocat exserti ac seminudi pectoris inverecundam iactantiam. Factum id ab iis, tolerantiae ostentandae; Chrysostomus autem Orat. περὶ χήματος, ut plerique illorum solo Tribonto philosopharentur, reliquo stolidi et flagitiis cooperti. Primum vero hôc habitu Herculem, Cynicae sectae auctorem, ut ait Ausonius, Epigr. 27. usum fuisse, quem reliqua nudum, solâ leomnâ amictum, veteres introduxêre, sicque eum se imitari gloriati sunt. Inter homines primus eius auctor Antisthenes fuit, qui diogenem, cum tunicam peteret, iussit πτύξαι θουμάτιον, complicare seu duplicare pallium, i. e. dextrum cum humero brachium exserendo, sicque partem quoque pectoris renudando, totam partem pallii dextram sinistro humero inicere, ut retro ad pedes caderet atque ita totum corpus involveret et constringeret. Diogenem tamen id primum fecisse contendit Laertius, Τρίβωνα, inquiens, διπλώσας πρῶτος διὰ τὸ ἀνάγκην ἔχειν καὶ ενεύδειν αὐτῷ, Pallium duplicans primus ob necessitatem (quia runicâ carebar) et ut in eo dormiret: Cum enim Cynici humi cubarent sine culcita ac stragulis, eôdem palliô involuti somnum capiebant, quod gerebant interdiu. Unde Diogenes Διπλοείματος a vetere Poeta, et pallium ipsum Διπλοὶς appellatur. Latini duplicem pannum vocârunt. Horat. l. 1. Ep. 17. v. 25.--- quem duplici pannô patientia velat.Cratetem quidem ab Atheniensibus reprehensum legimus, quod in sindone praeter morem incederet, sed non aliud fuit eius sindon, quam pallium linteum ac tenue, quod mediâ hieme: quemadmodum idem grave ac villosum, in tolerantiae summae indicinam, aestare gestabat, cuius exemplum postea reliqui imitati sunt. Proteus quoque apud Lucianum in sindone inducitur pyram conscensurus, sed nec illa quidquam aliud, quam fascia sen perizoma lineum fuit, quô se ille, in conspectu frequentiae renudaturus, velut campestri succinxit, ut spectatorum oculis extremô illô actu parceret. Nec viri solum, sed et mulieres Cynicam professae sectam, in tribonio et quidem solo fuêre. Menander apud Laertium, Cratete.Συμπεριπατήσεις γὰρ τρίβων᾿ ἔχουσα ἐμοὶ,Ω῞σπερ Κράτητι τῷ Κυνικῷ ποτ᾿ ἡ γυνή..Mecum ambulabis gerens tribonium,Ut nuper uxor cum Cratete Cynico.Imo non Herculem solum, ut dictum, sed Deos omnes, hôc habitu se referre iactabant, quorum simulacra, reste Dione περὶ σχήματος, solô palliô velata in remplis cernebantur, ut etiam in nummis Aesculapii apparet, quos exhibet Octav. Ferrarius, qui prolixe de his agit, de Re Vestiar. passim, inprimis Part. 2. l. 4. capp. 19. et 20. Vide quoque infra, in voce Tribonium. Ex Haereticis, Cynicorum dogmata sectatos esse Valentinianos, seribit Irenaeus, l. 2. c. 58. cum de illis ait: Epicuri Philosophiam et Cynicorum indifferentiam aemulantes. Et l. 2. c. 19. Minutiloquium et sublimitatem circa quaestiones, cum sit Aristotelicum, inferre fidei conantur, priscorum Philosophorum scita cum Christiana religione illos miscere, ostendens. Magnam habuisse tandem Cynicos cum stoicis affinitatem, tradit Laertius, l. 6. et 7. et Iuvenalis, Sat. 13. v. 121.Et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legit,A Cynicis tunicâ distantia.De Cynicis sui temporis lepide Martialis, l. 4. Epigr. 52. ad Cosmum:Hunc quem saepe vides inter penetralia nostraePallados, et Templi liminn, Phoebe, novi.Cum baculo peraque senem: cui cana, putrisqueStat coma et in pectus sordida barda cadit.Cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati,Cui dat latratos obvia turba cibos:Esse putas Cynicum, deceptus imagine falsâ.Non est hic Cynicus, Cosme quid ergo, canis.Unde, praeter alia, discas, ist insinodi hominum, utpote ἀνεςτίων et ἀοίκων habitationes plerumque in Templis fuisse. Quemadmodum de Diogene Hieronymus, in portarum vestibulis et porticibus civitatum, habitâsse ait. Ut de successione Philosophorum huius sectae aliquid addam; illos strictim hîc subnectere visum est.Series Philosophorum Cynicae Sectae.Antisthenes, Cynicorum pater, patriâ Atheniensis, sed matre Phrygiâ: docuit in Gymnasio, quod Κυνόςαργες dicebatur. Unde quidam sectae nomen inditum volunt. Eum audivit Diogenes Sinopensis. Hunc Monimus Syraculanus, Onesicritus et Crates Thebanus. Hunc audiêre uxor eius Hipparchia; Metrocles frater huius, et Menippus Phoenicius: ut de Zenone Cittico, et Menederno Colori Lampsaceni discipulo nil addam. Sed et Demetrius Cynicus domitiani Caesatis rempore vixit Corinthi etc. Vide Voss. de Philos. Sectis. c. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.